- STALLARIUS
- STALLARIUSnomen dignitatis Aulicae, apud veteres Angliae Daniaeque Reges, de qua vide Hovedenum A. C. 1068. et Ian. Dolmerum Not. ad Ius Aulicum Norvegicum vetus c. 1. Idem cum Constabulariô seu Stabuli Praefecto, ex Germanic. Stall i. e. stabulum, et Herr, i e. dominus, praefectus. Alias Stallum, apud Recentiores, in genere locus est, ubi quis stat, habitat, sedet: sicuti etiam supra de voce Stabulum diximus. Praesertim vero sic dictae sunt in foris et nundinis mercatorum sedes vel apothecae: unde Stallagium, praestatio pro iure stalla habendi in nundinis forisque. Sed et Stallum, pro sede uniuscuiusqueve Monachi aut Canonici, in Choro Aedis sacrae, crebro occurrit, apud Ecclesiae Romanae Scriptores. Unde natum verbum installare, pro, locum in choro dare, beneficii Ecclesiastici possessionem conferre, in stallum inducere, vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.